OPORUKA PRIORA PETRA

OPORUKA PRIORA PETRA

Codex Diplomaticus Regni Croatiae, Dalmatiae et Slavoniae, sv. 1, priredili Jakov Stipišić i Miljen Šamšalović. Zagreb, 1967., 209-210.

Priuilegium sancti Iohannis de Fonte

Innomine domini Iesu Christi. Amen. Magnum est prouisionis consilium suas ante ordinare ac dispensare facultatulas, quam metu mortis quis possit urgeri. Et ideo ego Petrus prior, dum me infirmitas ualida preocuparet, integro tamen consilio tractaui apud <aput> memetipsum diuidere facultatulas meas filiis meis. In primis uolo et iubeo, ut casa noua et alia casa, quam de parentibus meis habeo, sit filiis meis natis de Castricca; uinea de Calbariola, quam ego plantaui simulque et pastina in Barbarana, que emi de Mariano tribuno pro soldis V., et ibidem emi terram de Iohanne, filio Dude, pro soldis IIII, simulque et uinee a Dommanora, omnia ista sint uxori mee C. et filiis meis, et pastina in Pandniolo de Fundi supra mare simulque et uinee et duo iuga bouum et agri, qui mihi de meis parentibus prouenerunt in quocumque loco, sint uxori et filiis meis. Volo et iubeo, ut sit in ecclesia beati Iohannis terra, ubi dicitur a Murciliano, quam emi a Ruculo pro soldis XV, et fasse IIII in Palude et terra, ubi dicitur ad Petram, et terra in Valentino, que est iuxta terram sancti Thome apostoli, sit in ipsa ecclesia sancti Iohannis. Volo et iubeo, ut de ecelesia sancti Iohannis in Braça curam habeatis ad mitendum in eam seruum dei, et omnis terra, que circa eam est in qantum potest gallus audiri, dum canit, quam emi pro libra auri, sit ipsius ecclesie et habeat paratineam, quam comparauit pater meus de Mariano Passara in loco iuxta turrem presbiteri Fusci. Et Gadatia, filia mea, simul cum matre sua, aulea ancila mea, fiant libere, et ipsi Gadatie sit medietas uinee in Calbarola. Volo et iubeo, ut ipsa casa noua sit uxori mee Castrice cum filiis suis et casa uetus, quam de parentibus meis habeo, hec omnia in eius derelinquo potestate, se[d] si aliqua, quod absit, de filiis meis deuenerint, quos habeo de C[astrica], ipsa casa noua, quam laboraui de fatigio meo, et alia casa uetus sint pro spiritu nostro in ecclesia beati Iohannis. Hec omnia, que supra scripta sunt, sint uxori et filiis meis, si ea alii uiro non nupserit, et si aliqua de ipsis infantibus deuenerint et ipsa poterit custodire caput meum, sedeat super omnes istas res et post obitum eius omnia sint pro redemptione animarum nostrarum. De familia uero serui scilicet et ancille, a maiore usque ad minorem, omnes sint liberi pro nostra redemptione. Hec omnia comitto Iohanni presbitero dispensare et Formino tribuno. Coniuro uos per deum uiuum et uerum, ut omnia ista, que hic scripta sunt, per manus uestras bene dispensetis, ut non teneamini pro me rationem reddere ante filium dei. Habeant filii mei benedictionem de rore celi et de pinguedine terre habundantiam et omnes istas res teneat uxor mea Castricca adunatas [in]simul usque dum ipsi infantes ad ordinem peruenire possint. Quicumque istud testamentum meum irritum facere temptauerit, iram omnipotentis incurrat et uinculo maledictionis CCCtorum XVIII patrum insolubiliter denotetur. Ego Andreas presbiter pridie Kalendas Aprilis hanc cartulam scripsi. Dedicatio huius ecclesie uicesimo quarto diemensis eiusdem.

Hrvatski prijevod oporuke priora Petra ne postoji. Svi povjesničari koji su se ovom temom bavili individualno su za sebe prevodili latinski tekst.

Izradite web-stranice besplatno! Ova web stranica napravljena je uz pomoć Webnode. Kreirajte svoju vlastitu web stranicu besplatno još danas! Započeti